- HABITATIO
- HABITATIOapud Suet. Iul. c. 38. Annuam etiam habitationem Romaeusque ad bina milia nummûm, in Italia non ultra quingenos sestertios remisit: τὸ ἐνοίκιον est, pensio sc. quae habitationis causâ penditur. Iurisconsulti etiam obventionem vocant. Et quidem A. U. C. 706. lex ista promulgata est a M. Caelio Rufo Praetore, in summa rerum omnium perturbatione, Romae; propter Caesaris absentiam: a quo exemplo manavit haec Iulis lex, indigitata quoque Dioni in actis A. C. 707. Eam renovavit Octavius, post proelium Philippense, reste eodem, l. 48. in actis A C. 713. Diversae aurem in ea pensionum summae expressae, quia caro in urbe habitationes constabant: fuitqueve Caesaris et Octavii mens, ut non nisi ad tenuiores hoc beneficium pertineret: pauperes autem adaeque, qui in Italia quingentis sestertiis habitarent, quiqueve in urbe binis milibus. Vide Plutarch. initio Sullae et Cic. pro M. Caelio, qui, etsi fil, familiâs, cum a patre semigrasset, XXX. milibus habitabat. Sed et solutae a Principe habitationis exempla insecutorum quoque Impp. aevo occurrunt. Namqueve Romanum Constantini fil. δεδωκέναι καὶ τὰ ενοίκια τῆς πόλεως, solvisse habitationem Urbis; neque id cum aliqua distinctione civium, sed promiscue omnium, ἀπὸ τοῦ ὑψηλοτέρου καὶ μέχρι τοῦ ἐχάτου, a summo ad imum, auctor est Cedren. At advenae et peregrini in sacris publicisqueve locis tendebant, si hospitem non haberent, ut infra dicemus. Mendici item, inter quos vert. Philosophorum multi, in porticibus templorum aliisqueve locis publicis habitabant, uti de Diogene Dio Chrysostom. de Stilpone Athen. docent. Quod si nimia esset eorum copia, Suet. ubi supra c. 39. inter vicos aut inter vias tabernaculis positis manebant. Certe morari aliquantisper praetervehentibus aut praetereuntibus, valetudinis, aut alia qua iusta de causa, licere debet. Itaque Ilioneus, apud Virg. Aen. l. 1. v. 72. cum Troiani in terra Africa consistere vetarentur, Deos iudices advocat; et probata Graecis querela Megarensium, adversus Athenienses, qui eos portubus suis arcebant, παρὰ τὰ κοινὰ δίκαια, contra ius commune, ut Plutarch. Ioquitur in Pericle. Imo et perpetua habitatio his, qui, sedibus suis expulsi, receptum quaerunt, deneganda externis non est, qua de re vide Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 2. §. 15. 16. et 17. Migrabant autem a conductis aedibus Romani Calendis Iuliis, uti discimus ex Mart. l. 12. Epigr 32. cuius epigraphe in Vacerram. Ceterum antiquissimi mortalium in antris habitarunt, inde casae et tuguria, tandem domus exstructae, ut supra visum. Fiebant autem primae habitationes rotundae, unde urbs, ab orbe Latinis, πόλις ἀπὸ τȏυ πολεῖν Graecis, dur, primo rotundare, inde habitare Hebraeis est, uti docet Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 5. c. 8. Vide quoque hîc in voce Cohors, item Urbs etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.